- FOENEI Imp.
- FOENEI Impp.apud Spartian in Pescennio Nigro, Amavit de Principibus; Augustum, Vespasianum, Titum reliquos foeneos vel venenatos vocans: sunt ὁι οὐδενὲς καὶ οὐτιδανοὶ; homines foenei, nullius pretii, nec pluris aestimandi, quam soeneae illae imagines vel pilae, quibus proritabantur tauri olima ad pugnandum. Cic. in Corneliana, Postulator apud me Praetorem primum de pecumiis repetundis. Prospectat videlicet cominus quid agatur: videlicet homines foeneos in medium ad tent andum periculum obiectos. Quo alludens Mart. Epigr. quodam in lusorem, qui, cum florente aetate primus esset in arte pilae; postquam desiit per senectutem ludere, factus est prima pila, ait: l. 10. Epigr. 86. cuius Epigraphe de Lauro.Sed qui primus erat lusor, dum floruit aetas,Nunc postquam desit ludere, prima pila est.i e. contemptui habetur, ut illa pila, quae prima obicitur tauris iratis quam dilcerpunt etc. Salmas. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.